라틴어 문장 검색

subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 72:4)
In hac parte nobis pugna est cum Epicureis, delicata et umbratica turba in convivio suo philosophantium, apud quos virtus voluptatum ministra est, illis paret, illis deservit, illas supra se videt.
(세네카, 행복론, Liber IV 6:1)
itaque his non rei pretium, sed operae solvitur, quod deserviunt, quod a rebus suis avocati nobis vacant ;
(세네카, 행복론, Liber VI 67:2)
Inviti itaque ad tempora male exacta animum re- vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 57:1)
Quemadmodum totum corpus animo deservit et, cum hoc tanto maius tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis et in qua sede latitet incertus, tamen manus, pedes, oculi negotium illi gerunt, illum haec cutis munit, illius iussu iacemus aut in- quieti discurrimus, cum ille imperavit, sive avarus dominus est, mare lucri causa scrutamur, sive ambitiosus, iam dudum dextram flammis obiecimus aut voluntarii terram subsiluimus, sic haec immensa multitudo unius animae circumdata illius spiritu regitur, illius ratione flectitur pressura se ac fractura viribus suis, nisi consilio sustineretur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 19:1)
non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:6)
In singulos severitas imperatoris destringitur, at necessaria venia est, ubi totus deseruit exercitus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 51:1)
Qui comitiali vitio solent corripi, iam adventare valetudinem intellegunt, si calor summa deseruit et incertum lumen nervorumque trepidatio est, si memoria sublabitur caputque versatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:1)
Huic maiori rei publicae et in otio deservire possumus, immo vero nescio an in otio melius, ut quaeramus quid sit virtus, una pluresne sint ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 22:1)
Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:4)
in puero lenocinium erat ingenii aetas.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.47)
Eo me loco non deseruit, in quem uenire etiam pater timuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.15)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
Muliebrem uestem sumpsit, capillos in feminae habitum composuit, oculos puellari lenocinio circumdedit, colorauit genas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.8)
Alter lenocinio curauit, alter parricidio conualuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.19)

SEARCH

MENU NAVIGATION