라틴어 문장 검색

in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 5:1)
ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 1:3)
Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 9장 1:1)
Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:4)
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 22장 2:1)
Omnis autem cancer non solum id corrumpit, quod occupauit, sed etiam serpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:2)
Omniaque ea simul serpunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 63:1)
At si nigrities est nequedum serpit, imponenda sunt, quae carnem putrem lenius edunt, repurgatumque ulcus sic ut cetera nutriendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:1)
Si magis putre est, iamque procedit ac serpit, opus est uehementius erodentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 68:2)
Medicamenta uero, dum malum serpit, adhibenda nulla sunt, quae pus mouere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 71:4)
Solent uero nonnumquam nihil omnia auxilia proficere ac nihilo minus serpere is cancer.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 73:5)
Idque uitium subteractis quasi quibusdam radicibus serpit, interdum celerius, interdum tardius:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 2:2)
Atque id quoque malum serpit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:1)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:2)
Serpitque id nonnunquam sanescente eo, quod primum uitiatum est, nonnunquam etiam exulcerato, ubi ruptis pusulis ulcus continuatur umorque exit, qui esse inter saniem et pus uideri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION