라틴어 문장 검색

prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장11)
Non Gaetulicus hic tibi legetur, non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus, non quod Sulpiciae iocus Thaliae scripsit blandiloquum suo Caleno, non Persi rigor aut lepos Properti, sed nec centimeter Terentianus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem45)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
faeculentiae omnino par cloacali, quae quo plus commota, plus faetida est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:7)
sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti, deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:3)
mox bipertitis, erat ut aetas, acclamationibus efflagitata profertur his pila, his tabula, sphaerae primus ego signifer fui, quae mihi, ut nosti, non minus libro comes habetur, altera ex parte frater meus Domnicius, 3 homo gratiae summae, summi leporis, tesseras ceperat quatiebatque, quo velut classico ad pyrgum vocabat aleatores.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 6:1)
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
si refutamur, non excitent multa fastidium, quippe in hoc stilo, cui non urbanus lepos inest, sed pagana simplicitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 3:5)
inest lepos ludusque in hac comoedia, ridicula res est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS11)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
Lysidamvs Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire, nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie habeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 31)
Respice, o mi lepos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 337)
salve, anime mi, Liberi lepos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 24)
ieiunitatis plenus, anima foetida, senex hircosus tu osculere mulierem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 339)
[sine omni lepore et sine suavitate] nisi multa aqua usque et diu macerantur, olent, salsa sunt, tangere ut non velis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 220)

SEARCH

MENU NAVIGATION