라틴어 문장 검색

omnia me tua delectant sed maxime maxima cum fides in amicitia, consilium, gravitas, constantia tum lepos, humanitas, litterae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 8:4)
cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta a Carneade.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 22:3)
est enim quoddam etiam insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:1)
Octavii praecidi caput iussit, P. Crassi L. Caesaris, nobilissimorum hominum, quorum virtus fuerat domi militiaeque cognita, M. Antonii, omnium eloquentissimi quos ego audierim, C. Caesaris, in quo mihi videtur specimen fuisse humanitatis salis suavitatis leporis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 55:7)
putares canem leporem persequi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:7)
At illa gaudio exsultans Vides inquit Chrysis mea, vides, quod aliis leporem excitavi?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:8)
Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 5:2)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
sine me suavitate eius, sine leporibus perfrui.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:2)
Non illi vis, non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:2)
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, lascivum inveni lusum Ciceronis et illo spectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque lepore magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:1)
vere prius volucres taceant, aestate cicadae, Maenalius lepori det sua terga canis, femina quam iuveni blande temptata repugnet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:180)
quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, caerula quot bacas Palladis arbor habet, litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 65:3)
saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, et stetit in saxo proxima cerva leae, et sine lite loquax cum Palladis alite cornix sedit, et accipitri iuncta columba fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권50)
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION