라틴어 문장 검색

Postquam vero ad feminam ventum est et flexis in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem aspersit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:4)
Procul livor, facessat invidia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:5)
dedit hanc contagio labem et dabit in plures, sicut grex totus in agris unius scabie cadit et porrigine porci uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II50)
ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et martis ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV60)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:2)
letalisque ambitus urbi, Annua venali referens certamina Campo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:16)
Livor edax tibi cuncta negat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:78)
nam pallida taetris Viscera tincta notis, gelidoque infecta cruore Plurimus adsperso variabat sanguine livor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:53)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
Multi, inopes teli, iaculum letale revulsum Visceribus traxere suis, et vulnera laeva Oppressere manu, validos dum praebeat ictus Sanguis et hostilem cum torserit exeat hastam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:29)
pariter sternuntque caduntque Vulnere letali:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:87)
Pavet ire in pectus apertum Visceraque, et ruptas letali volnere fibras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:50)
Nec puer aut senior letales tendere nervos Segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:47)
Exprimeret quotiens rorantem frigore nasum, Letalem iuguli iusserat esse notam.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION