라틴어 문장 검색

"Sicut nihil est superius benigna conjuge, ita nihilest crudelius infesta muliere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 37:11)
"Da facie leta!
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 3:9)
Ille vero malitiosus negligit famam et ideo crudelis est iudicandus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 19:1)
"Qui negligit famam, crudelis est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 19:3)
Diutius patitur Deus regnum regis in sua persona peccantis, sibonus sit gentibus et mitis, quam faceret in sua persona iusto regi, simalus esset gentibus et crudelis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 170:2)
Plato retulit in libro de prophetiis quod quidam rex erat in Graeciasenex, gentibus crudelis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:1)
Nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem, blandius palpantes periuriis, ad usque plagas perduxere letales.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 24:2)
Domitiano crudeli morte consumpto, Musonianus eius orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 1:1)
Quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 4:1)
Criminibus vero serpentibus latius, per implicates nexus sine fine distentos, quidam corporibus laniatis exstinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis, Paulo succentore fabularum crudelium, quasi e promptuaria cella, fallaciarum et nocendi species suggerente complures, cuius ex nutu (prope dixerim) pendebat incedentium omnium salus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 13:2)
Ire igitur ad haec ratione vel vi componenda, Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua, et de tragico (quod aiunt) cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 2:1)
contra inconsummatum et subagrestem et (quod minus erat ferendum) celsa in potestate crudelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 8:2)
Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti, Christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 10:2)
Adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate, vagoque incessu se iactitantes, ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes, eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis, insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 80:1)
illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem, aetate grandaevum, interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem, id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION