라틴어 문장 검색

dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
lacrimis altaria sudant, maestarumque super libamina secta comarum pendent et vestes mutata sorte relictae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권248)
Claudio cum quattuor milibus militum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant, ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco quem Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 349:1)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
alii enim scripserunt a Philadelpho esse in crucem fixum, nonnulli Chii lapides esse coniectos, alii Zmyrnae vivum in pyram coniectum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말27)
Igitur, postquam naturae vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum salutis libamine, ei osculi libamen apposuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:9)
flamma quievit pyrae ingentis, quia, ut in quarto diximus, pro qualitate personae pyrae fiebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2261)

SEARCH

MENU NAVIGATION