라틴어 문장 검색

non aliter ac si divina natura innocenti et benevolo purorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inveniantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:10)
expurgata jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:4)
Eas autem tres instantias quae huc pertinent, uno nomine Instantias Propitias sive Benevolas vocamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 414:5)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum instaurationi deserviant ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장26)
Cuius rei gratiae mihi agendae sunt maximae et Halmio ipsi et viris humanissimis et benevolentissimis Foeringer, Thmoas Monacensibus, Stenglein Bambergensi, Autenrieth Erlangensi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 2:3)
Nunc operam navare Boetii opera cognituris equidem volui, quantam navaverim, iudices videant benevoli.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:15)
Quamuis uota libens excipiat deus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 9:1)
Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur;
(카이사르, 아프리카 전기 33:1)
Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret.
(카이사르, 아프리카 전기 90:4)
Cunctae earum regionum praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus iuvant.
(카이사르, 내란기, 1권 15:2)
Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.
(카이사르, 내란기, 2권 27:2)
Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse;
(카이사르, 내란기, 3권 49:3)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)
suscipiet famulum te Cytherea libens.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:44)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION