라틴어 문장 검색

Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)
ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:5)
Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum parvulorum, dulce surridens constitit amoene:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:1)
Eas amoenus lectissimae iuventutis, veste nivea et cataclista praenitens, sequebatur chorus, carmen venus-tum iterantes, quod Camenarum favore sollers poeta modulatus edixerat, quod argumentum referebat interim maiorum antecantamenta votorum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:7)
Multi namque favore et fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:4)
Agrum fratribus datum pro visione et liberalitate tua didicimus ante epistulam tuam per sanctum fratrem et conservum nostrum Parthenium, a quo multa alia, quae audire desiderabamus, audivimus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:8)
Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 17:1)
Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - , sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 3:6)
utrum, quia mutuam gratiam speret et eum in quem benignus sit ad parem curam sui provocet, quod facere plerique omnes videntur, an, quia natura sit benivolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 5:2)
Poterit sane, inquit, ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 9:1)
Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 28:1)
Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 32:2)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
An putas, Favorine, si non illa etiam ex Duodecim Tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos quam videmus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 54:1)
Ipse non equo aut aperta aliqua sella aut throno, sed curru clauso vectus est, utpote qui regni universi quondam hostis publicatus et proscriptus satius sibi duxit maiestatem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem eius ullatenus aucupari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION