라틴어 문장 검색

quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 7:4)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 11:2)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 8:1)
Confusam vitam et perturbatam inpotentes agunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 7:2)
Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:4)
tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant, qui initio quidem gaudent, ut solet populus largitione nocitura frustra plenus, et quae non potest haurire, contrectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:5)
mihi et tibi, qui adhuc a sapiente longe absumus, non est committendum, ut incidamus in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:3)
Regina Danaum et inclitum Ledae genus, quid tacita versas quidve consilii impotens tumido feroces impetus animo geris?
(세네카, 아가멤논 3:12)
tamen superba et impotens flatu nimis Fortuna magno spiritus tumidos daret.
(세네카, 아가멤논 5:22)
Heu quam dulce malum mortalibus additum vitae diras amor, cum pateat malis effugium et miseros libera mors vocet portus aeterna placidus quiete, nullus hunc terror nec impotentia procella Fortunae movet aut iniqui flamma Tonantis.
(세네카, 아가멤논 11:5)
Hanc fida famuli turba, dum excutiat deum, retinete ne quid impotens peccet furor.
(세네카, 아가멤논 14:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION