라틴어 문장 검색

credibilis autem erit narratio ante omnia, si prius consuluerimus nostrum animum, ne quid naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, non omnibus sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis, quae facta credi volemus, , ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii temerarium, vel his contraria, si defendemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 141:1)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 142:1)
(nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 173:7)
nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem , minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 99:2)
Si vidua libere, proterva petulanter, dives , libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 155:4)
In his cavendum, ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilege fur, aut latroni petulans.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 280:4)
praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 68:1)
eosdem petulantes, sed hoc fieri, quod bellis magis quam paci consuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 89:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:3)
tunc petulans non linguam, non manum continet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:5)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:2)
Conuenit omnis libidinosorum turba et concurrit ad meretricem nouam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION