라틴어 문장 검색

Alterum enim caerulea specie alterum clara fingunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:2)
Ex his clarum superum et caeruleum inferum vocant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 10:3)
— Coram quem quaeritis adsum, Troius Aeneas Libycis ereptus ab undis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 13:1)
Inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit Adtollentem iras et caerula colla tumentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 11:1)
Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni Cessantem longos et circumflectere cursus, Quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:4)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
quae causa rates aut cuius egentes Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 2:2)
Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:2)
Lumine sic tremulo terra, et cava caerula candent et Lucretius in sexto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 7:4)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
Libycas ibi colligit iras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:17)
Tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas Sanguine caeruleum torrenti dividit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:101)
Non minor hic Nilo, si non per plana iacentis Aegypti Libycas Nilus stagnaret arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:53)
Tunc caerula verrunt, Atque in transtra cadunt, et remis pectora pulsant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION