라틴어 문장 검색

Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
(카이사르, 내란기, 1권 6:21)
gladiatoresque, quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit;
(카이사르, 내란기, 1권 14:8)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus:
(카이사르, 내란기, 3권 32:8)
Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 28장1)
Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 52장3)
Novissime quum humor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae fora.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 24:4)
hinc fora venalis Galata ductore frequentat permutatque domos varias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:38)
quibus umquam saecula terris eunuchi videre forum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:141)
praebet miracula lictor consule nobilior libertatemque daturus, quam necdum meruit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:185)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
et magis intento studium censore laborat, quod legimur medio conspicimurque foro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:9)
non freta mercator tremuit, non classica miles, non rauci lites pertulit ille fori.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est4)
unanimos fratres iuncto stipante senatu ire forum strictasque procul radiare secures atque uno biiuges tolli de limine fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:114)
docuit totiens a rure profectus lictor et in mediis consul quaesitus aratris.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION