라틴어 문장 검색

Itaque furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et:
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:7)
Turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterva glomeratur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:3)
Dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:2)
"cum ad agapen vocaverint, praeco conducitur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:35)
Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:1)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
agnitus accipies, iubet a praecone vocari ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi nobiscum,
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I36)
"Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod pauperis hic meritum, si curet nocte togatus currere, cum praetor lictorem impellat et ire praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis, ne prior Albinam et Modiam collega salutet?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III53)
"hic plaudat nitidi praeconis filius inter pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III65)
cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis turba tacet, nec causidicus nec praeco loquetur, altera nec mulier;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI227)
solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII2)
praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit iamque tace;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII42)
quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII54)
Medium erat tempus forte sementis, cum patricium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere deprehendit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 13:1)
Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION