라틴어 문장 검색

Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Cur mundi sit forma teres mundusque ligetur, Quinque parallelis cinctus zonisque quibusdam Sectus, in extremis rigeat, medio tenus estu Torreat atque duas laterales temperet harum, Excessu dupplici castigans frigore flammam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:8)
Ergo iunctura, clauis gumfisque ligate Partes effigiant currum qui luce decoris Preradians, facie propria demonstrat in ipso Diuinam sudasse manum superumque Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 4:2)
Ops, superum genitrix, in signum federis isto Naturam donauit equo, quo nodus amoris Firmior effectus illarum uota ligauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 14:6)
Predictos Racio, propria racione magistra, Sub iuga cogit eqos, themoni federat, urget Effrenes, ligat indomitos frenatque uagantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:1)
complexu brachia nectens, Colla ligans animoque simul cum uoce salutans, Illam congeminans iterat repetitque salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:9)
Nec iam natiuos querunt memorare tumultus Quos ligat assensus discors, discordia conchors, Pax inimica, fides fantastica, falsus amoris Nexus, amicicia fallax, umbratile fedus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:3)
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
Hic ubi nullus adest pacis mediator et omne Fedus abest extrema ligans, quod pace reperta Deleat hostiles rixas pugnamque recidat, Defficit inquirens, querendo uincitur illa;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:17)
Occurrit Fronesi uirtutum turba suoque Pendet in amplexu, collum ligat, oscula prebet, Felicem laudat reditum, cum grata labori Reddatur merces, felici fine laborem Concludens, nec iam risus et gaudia uendat Spem timor offendens, cum res superata timorem Sorbeat et longo succedant gaudia uoto.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:1)
Iunctura tenui, gunfis subtilibus aptat Composito simplex, hebeti subtile, ligatque Federe complacito, carni diuina maritat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:2)
Vt melius concludat opus Concordia, uirgo Que nobis numeri doctrinam spondet et illa Que monstrat uocum nexus et uincla sonorum, Assistunt operi cepto firmantque duorum Connubium, numerisque ligant et federe certo Nectunt, ut carni nubat substancia celi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:5)
Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi Recte scribendique uiam sectatur et artem Assequitur, damnat uicium toleratque figuram, Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis, Turba poetarum docet illum uerba ligare Metris et dulci carmen depingere rithmo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:9)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Ergo uirum, sua denudans secreta Minerve, Heredem facit esse suum, iuuenique reuelat Scibile quicquid habet, quicquid sua copia fundit, Que racio numeris, que uirtus queue potestas Insit, et in numeris que tanta potencia regnet, Vt numeri nodo stabilis liget omnia nexus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION