라틴어 문장 검색

sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.6)
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 1:1)
Avia tum resonant avibus virgulta canoris et Venerem certis repetunt armenta diebus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:7)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Illa ostrea, inertissimam caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 25:4)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
limosa pigrum circumit fontem palus.
(세네카, 오이디푸스 7:22)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)
hinc te Laesora, Caucason Scytharum vincens, aspiciet citusque Tarnis, limosum et solido sapore pressum piscem perspicua gerens in unda.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum15)
quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:4)
talis opaca legens nemorum Cadmeius heros adcelerat, vasto metuenda umbone ferarum excutiens stabula, et prono virgulta refringit pectore;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권128)
tunc innuba Manto exceptum pateris praelibat sanguen, et omnes ter circum acta pyras sancti de more parentis semineces fibras et adhuc spirantia reddit viscera, nec rapidas cunctatur frondibus atris subiectare faces, atque ipse sonantia flammis virgulta et tristes crepuisse ut sensit acervos Tiresias - illi nam plurimus ardor anhelat ante genas impletque cavos vapor igneus orbes, - exclamat - tremuere rogi et vox terruit ignem:-
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권199)

SEARCH

MENU NAVIGATION