라틴어 문장 검색

quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
postquam enim ab inuicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus inuicem aspiciemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].10)
eundem vigorem in vimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 24:2)
brevi faciam ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta corporis, ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut - revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 602:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION