라틴어 문장 검색

praecipue si flore caret, meliusque peractum tempus, et albentes iam legit illa comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 95:1)
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, albentesve rosas, Threïciamve gruem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 37:2)
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas, omnia vipereo spicula felle linunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 26)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa venit ad albentis inlabefacta comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1211)
proque domo longis spelunca recessibus ingens, abdita, vix ipsis invenienda feris, ora super postes adfixaque brachia pendent, squalidaque humanis ossibus albet humus, servata male parte boum Iove natus abibat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권316)
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum numine, polluerant pontificale caput, morte iacent merita, testes estote Philippi, et quorum sparsis ossibus albet humus, hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권474)
hic paret monitis et linit ora luto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권495)
Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon invicti, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:7)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)
Interea validum posito medicamen aeno fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:9)
rabida qui concitus ira implevit pariter ternis latratibus auras et sparsit virides spumis albentibus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:5)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:5)
Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION