라틴어 문장 검색

Si vero ad me et ad servitutem meorum et amicitiam animadverteris, pecuniam imperatoris recusaveris, et quantum devovi, licet minus talenti, a [0643D] me receperis, certus sis amicitiae cunctorum confratrum meorum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:12)
Eodem quoque tempore in anno septimo regni Baldewini, regis catholici Jerusalem, plurima multitudo navalis exercitus catholicae gentis Anglorum circiter septem millia navibus, quas Buzas appellant, cum caetera manu de regno Danorum, Flandriae et Antverpiae advecta, ad portum civitatis Japhet anchoras fixerunt, moram ibi facere constituentes, donec regis licentia et conductu accepto in Jerusalem eos secure licuisset adorare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 2:1)
et licet perpauci, tamen sanguine plurimo se in dextra sua ulti sunt, plurimos Turcorum sternentes, et ibidem honesta morte inter hostes feroces procumbentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:5)
Patriarcha autem adhuc vivens, licet aegrotus, videns populi devotionem et constantiam erga Baldewinum, quantulumcunque renitentem, et divitias Rohas sibi sufficere protestantem, ipse assensum benigne attribuens, [0713C] in regem et dominum Jerusalem unxit et consecravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 60:5)
Superbo oculo et insaciabili corde cum hoc non edebam, licet autem sitconvivium coagulum amicitie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 8:1)
Ait enim Seneca, "Amare sic incipe, tamquam non liceat desinere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 70:22)
Sed licet diligeredebes uxorem, non tamen dare debes illi potestatem super te in vita tua,nec dare debes illi primatum, ne forte tibi sit contraria.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:17)
Et nota quod licet laudaredebeas amicum de accepto benefitio, tamen benefitium a te alij collatumcommemorare non debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:7)
Et alibi, Dum licet et modici tangunt precordia motus, Si piget, in primo limite siste pedem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:6)
Et licet in iudicando et in consiliis et in ira mora sit valde utilis,ut supra dictum est, in conversione tamen ad Dominum est mora multum periculosaet eciam quando mortifera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:5)
Nam secundum beatumAugustinum licet advocato vendere justam advocationem, et jurisperito venderejustum consilium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 76:3)
Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dicivaleant, hæc tibi brevitatis causa sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 80:1)
Sed licet ita timere debeas, non tamen debes esse nimis timidus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:11)
Injuriæ oblivisci non valeo, sed vellem utdiceres mihi, si in aliquo casu licet alieni guerram facere vel pugnare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 276:2)
ut de hiis duobus legitur in Decretis XLIIII-dic "Non liceat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION