라틴어 문장 검색

Circumstat te omnis ista consolandum frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viri- liter ferre.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:4)
plura non habui, dolor, quae tibi litarem.
(세네카, 메데아 15:33)
Delubra et aras petere constitui sacras, caesis litare victimis numen deum, ut expientur noctis et somni minae terrorque in hostes redeat attonitus meos.
(세네카, 옥타비아 11:25)
parua saginati lustrabant compita porci, pastor et ad calamos exta litabat ouis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 112)
ergo sacrum dives et pauper lingua litabat summaque tunc voti victima cantus erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli10)
non hic Cinyphius canetur Hammon mitratum caput elevans harenis, vix se post hecatombion litatum suetus promere Syrtium barathro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem36)
sic omnia visu mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus litora Peliacoque rates escendat ab antro, tunc ex more deis - ita namque monebat Ulixes - aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso caeruleum regem tauro veneratur avumque Nerea:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권3)
litat hic felicior infans.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis59)
semper odoratis spirabunt floribus arae, semper et Assyrios felix bibet urna liquores et lacrimas, qui maior honos, hic sacra litabit manibus eque tua tumulum tellure levabit, nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum80)
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos, praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni ore nec Orpheae quirent avertere leges.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum22)
"nigri tibi, diva, litabunt electa cervice greges, lustraliaque exta lacte novo perfusus edet Vulcanius ignis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권171)
"exquirant animi, non inscia suasit relligio, magnis exercita cladibus olim plebs Argiva litant;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권195)
hi fibris animaque litant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권84)
"positis gentilibus armis quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque cognatumque nefas, iniusti munera regni, pendimus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권174)
"confer vultum et satiare litanti sanguine venturasque vices et funera belli pande vel infensus vel res miserate tuorum, tunc ego te optata vetitam transmittere Lethen puppe dabo placidumque pia tellure reponam et Stygiis mandabo deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권278)

SEARCH

MENU NAVIGATION