라틴어 문장 검색

At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor, Vivet et haerebit totoque legetur in orbe, Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV6)
Ut tu, si viridi tinctos aerugine versus Forte malus livor dixerit esse meos, Ut facis, a nobis abigas, nec scribere quemquam Talia contendas carmina, qui legitur.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXIII2)
I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXIII2)
Accedit his municipalium robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco multi;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr8)
Lucanus livor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas (1.288).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3203)
aut vulnera lavi Romana consuetudo fuit ut mortui lavarentur, ideoque hos qui hoc officium implebant, pollinctores appellatos dicunt, qui mortuis os polline oblinebant, ne livor appareret extincti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4851)
'cetera' quae non inuruntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1623)
Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:6)
Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 13:8)
Tantus enim illorum temporum dolor inustus est civitati, ut iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 20:8)
Neque fieri potest ut doleat is, qui audit, ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse atque inusti videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:1)
nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 15:2)
poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt, idemque postea non meum monumentum (non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat), monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 18:4)
quod isti ne faciant summa malevolentia et livore impediuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 1:3)
an vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION