라틴어 문장 검색

enimvero Montanum probae iuventae neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extorrem agi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장5)
haec apud illos toga, hic primus iuventae honos;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 13장 1:4)
eadem iuventa, similis proceritas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 3:3)
in aliis gentibus seu cognatione aliqua Sueborum seu, quod saepius accidit, imitatione, rarum et intra iuventae spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:1)
memoria teneo solitum ipsum narrare se prima in iuventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 4:1)
ipsa aetas Galbae inrisui ac fastidio erat adsuetis iuventae Neronis et imperatores forma ac decore corporis, ut est mos vulgi, comparantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장6)
nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장2)
e quibus Ptolemaeus Othoni in Hispania comes, cum superfuturum eum Neroni promisisset, postquam ex eventu fides, coniectura iam et rumore senium Galbae et iuventam Othonis computantium persuaserat fore ut in imperium adscisceretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장4)
At in superiore Germania Caecina, decorus iuventa, corpore ingens, animi immodicus, scito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 53장1)
is diu sordidus, repente dives mutationem fortunae male tegebat, accensis egestate longa cupidinibus immoderatus et inopi iuventa senex prodigus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장6)
Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장2)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
pueritia ac iuventa, qualem monstravimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 50장3)
prima iuventa quietis cupidine senatorium ordinem exuerat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장9)
si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION