라틴어 문장 검색

Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum.
(불가타 성경, 집회서, 24장44)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Iudae; et venumdabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
(불가타 성경, 요엘서, 4장8)
Et iudicabit inter populos multos et decernet gentibus fortibus usque in longinquum; et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in falces; non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
(불가타 성경, 미카서, 4장3)
sed quam id longinquum esset exsilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:3)
Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 24:5)
Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat;
(카이사르, 아프리카 전기 64:3)
Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant.
(카이사르, 아프리카 전기 65:1)
Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 77:3)
quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat;
(카이사르, 히스파니아 전기 7:9)
Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa;
(카이사르, 히스파니아 전기 8:3)
Relinquebatur, ut ex longinquioribus regionibus Galliae Picenique et a freto naves essent exspectandae.
(카이사르, 내란기, 1권 29:2)
eundem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam traducere exercitum iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 30:4)
Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intellegebat, ex Sardinia in Africam profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 30:9)
calones ad longinquiores civitates dimittebat;
(카이사르, 내란기, 1권 52:6)
Perfecto ponte, magnis quinque civitatibus ad amicitiam adiunctis, expedita re frumentaria, exstinctis rumoribus de auxiliis legionum, quae cum Pompeio per Mauritaniam venire dicebantur, multae longinquiores civitates ab Afranio desciscunt et Caesaris amicitiam sequuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION