라틴어 문장 검색

Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 89:4)
at ipsi tamen pueri etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 102:2)
sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea, quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 147:3)
Quamquam, quoniam multa ad oratoris similitudinem ab uno artifice sumimus, solet idem Roscius dicere se, quo plus sibi aetatis accederet, eo tardiores tibicinis modos et cantus remissiores esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:3)
ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest aliquid;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:8)
habet enim multitudo vim quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 338:2)
C.D. 2.13 Cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 23:2)
delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 57:7)
ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον. bene me hercule potuit Lucceius Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 44:1)
ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat bonum unctorem, discessit a me, ut mi videbatur, iratior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 24 2:7)
quasi vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia leviorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:2)
'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 116:2)
quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 2:4)
quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION