라틴어 문장 검색

Sicut enim loquitur apostolus de pietate, speciem pietates habentes, sed virtutem eius negantes, ita certe inveniuntur nonnulli qui nugantur solenniter, cum prudentes minime sunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:4)
Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:14)
Nam cum sensisset, famis hic quod mole perisset, More suo ludens, retulit sibi talia prudens:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:3)
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam, Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:11)
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:22)
Sic illa ludit, sic suas probat uires
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 7:1)
Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:19)
Ludens hominum cura ministret,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 21:1)
Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem qua egrediaris introeas, nunc uero quo introieris egrediare, an mirabilem quendam diuinae simplicitatis orbem complicas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:13)
minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:20)
Quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt;
(CARMINA BURANA 2:1)
mille pharetrati ludunt in margine fratres, ore pares, aevo similes, gens mollis Amorum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:41)
Cadmeia ludit Leucothoë, frenatque rosis delphina Palaemon;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:102)
Iamque oblita sui nec sobria divitiis mens in miseras leges hominumque negotia ludit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:136)

SEARCH

MENU NAVIGATION