라틴어 문장 검색

Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:14)
Adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos, pacatiore colloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit, et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum, circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis componentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 3:1)
Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 35장5)
nec, cum se sub leges pacis iniquae Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus arena.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:4)
Lux ipsa est ibi longior, diesque Nullo tardius a loco recedit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLII4)
speculator adstat desuper, qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit a luce prima in vesperum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus30)
cornicinum curva aera silent, placabilis inplet vaginam gladius, sedato et pulvere campi suda redit facies liquidae sine nube diei, purpuream videas caeli clarescere lucem.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1180)
nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:19)
Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 100:4)
Pro lux acerba, pro capax scelerum dies!
(세네카, Hercules Oetaeus 21:17)
Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor.
(세네카, 옥타비아 4:8)
nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)
ut uidelicet primo sol longiorem nocte faciat diem, deinde luna plenum suae lucis orbem mundo praesentet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:7)
Illic, precursor solis precoque diei, Lucifer exultat, terris solacia lucis Presignans, ortuque suo preludit ad ortum Solis et auroram proprio predicit in ortu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:3)
Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, dimicabat vi magna resistentibus oppidanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION