라틴어 문장 검색

densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 1:8)
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 8:1)
Ipsa autem nocte, in cuius ultima parte, id est incipiente aurora, praesentis mundi tenebras transiens supernam migrauit ad lucem, multi de fratribus eiusdem monasterii, qui aliis erant in aedibus, iam manifeste se concentus angelorum psallentium audisse referebant, sed et sonitum quasi plurimae multitudinis monasterium ingredientis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:2)
Nec mora, exemtum tenebris in auras me serenae lucis eduxit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:11)
o lux semper funesta mihi, tempore ab illo lux es tenebris invisa magis:
(세네카, 옥타비아 1:6)
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:7)
Nec mirum, cum vix luce agnita adhuc super terram essent tenebrae, et [0492D] quibus parcerent et quos ferirent penitus ignorarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:9)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)
Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum.
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:5)
Cui sol per caliginem splendet, licet contentus interim sit effugisse tenebras, adhuc non fruitur bono lucis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:5)
Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 6:4)
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum, dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi, qui princeps vitae rationem invenit eam quae nunc appellatur sapientia, quique per artem fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:4)
quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION