라틴어 문장 검색

"Inebriatus est,"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:6)
Noe vinum bibit et inebriatus est rudi adhuc saeculo;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:24)
inebriare vinum forsitan nesciebat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:26)
Loth, amicus Dei, in monte salvatus et de tot millibus populis solus iustus inventus inebriatur a filiabus suis;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:31)
"domini inebrians perquam optimus"
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam9)
Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:9)
Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:10)
Apostolus macerat corpus suum et animae subicit imperio, ne, quod aliis praecipit, ipse non servet:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 5:15)
Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:7)
"Inebriatus est,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:21)
Vas electionis, in cuius Christus ore sonabat, macerat corpus suum et subicit servituti et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut, quod non vult, hoc agere conpellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:25)
nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX56)
Itaque per Samnium totum, per Falernos Gauranosque saltus sic maceravit Annibalem, ut, quia frangi virtute non poterat, mora comminueretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 28:1)
consimili ratione ab eodem saepe timore macerat invidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:8)
Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, quod vitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non veniunt omnino aliena salutis, aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, advenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION