라틴어 문장 검색

Nec modo alio intendit, nisi ut machinae, jactus lapidum assultusque circa urbis moenia fierent, quousque Sarracenorum interiore virtute edomita, urbs reddita aperiretur, cives gladio punirentur, aut victi caperentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:8)
Nec multa mora, rex Baldewinus et Bertrannus, acceptis copiis, in apparatu copioso castrametati sunt in obsidionem urbis [0689D] Sagittae, machinas et tormenta lapidum instituentes quibus urbs per singulos dies oppugnaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 62:2)
- Rex Baldewinus et sui Sidonios coronantes machinas plures apposuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 63:3)
- Sidonii obscura cavatione machinam regis moliuntur incendere, et ab ipso callide praeveniuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 65:3)
Cives autem videntes machinam altitudine urbem superare et civibus nocere, noctis in obscuro cavationem sub murorum fundamento plurimo conatu, et mira industria fecerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:1)
Sed rex hanc artem praecavens iniquam ex quorumdam [0690C] relatione, machinam a loco cavationis amovit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:3)
Tandem curriculo sex hebdomadarum Sidonii videntes se nihil adversus machinam praevalere, et tormentis lapidum assidue urbem et ejus portas concuti, quin et navali assultu non minus gravari;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:1)
Tankradus videns praesidium firmissimum et defensione Turcorum tutissimum, per dies plurimos machinas et tormenta lapidum fieri constituit, quibus undique in duodecim partes suos circa praesidium constituens, nocte ac die turres et muros comminuens oppugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:5)
- Tyrii duas machinas Christianorum pice et sulphure mirabiliter combusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 11:2)
Deinde post dies aliquot videns rex assultu et lapidum tormento se civibus et muris prorsus non nocere, duas fieri constituit machinas muros plurima altitudine supereminentes, ac componi ordine duorum coenaculorum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:1)
Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:4)
Tyrii quoque econtra lapides aptabant ad quassandas machinas et eas inhabitantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:5)
sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
[0699A] ac eumdem ligneum circulum in circuitu pice, sulphure, cera, adipe, permistis stuppis impinguantes, ignique aqua inexstinguibili succendentes, usque ad locum murorum, quo machina Eustachii sita erat, funibus pertraxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:9)
Qui subito nimium flammivomus ab arbore in machinam laxatur, quam undique flammae intolerabiles cingentes, grandi et insuperabili incendio combusserunt, cum plurima parte virorum, qui ignem excutere et exstinguere conati nequaquam evadere potuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION