라틴어 문장 검색

Ibi tandem machinas fecerunt et instrumenta mangenarum, moles lapidum in impetu jactantium per turres et antiqua muralia, quibus inclusos milites ejusdem praesidii absterrerent et effugarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:6)
Sedato tandem hoc belli turbine, videns dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua vi armorum possit superari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:1)
Quod omnibus utile visum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:2)
Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas [0539C] possent reperiri, videlicet in quibusdam montibus versus plagam Arabiae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:4)
Deinde moniti sunt juvenes, [0539D] senes, pueri, puellae ac mulieres ut convenirent in vallem Bethlehem, omnes virgulta in mulis ac asinis aut humeris suis allaturi, de quibus crates triplices contexerentur, ex quibus machina vestita Sarracenorum parvipenderet jacula.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:2)
vimina et virgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum [0540A] opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:4)
Interea in hac mora longae obsidionis et prolixa operosaque machinarum structura, compulit quosdam indigentia rerum necessariarum ab exercitu surgere, et victum quaerere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:1)
- Machinis muro applicitis, ingenia partium inter se confligunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 17:2)
Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:2)
Qui virtute et inaestimabili virorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato vallo urbis, a viris arietem impellentibus gravi impetu in momento comminuit atque dejecit et viam machinae ad interiores muros et antiquos aptavit, foramenque pergrande et horrendum jam ad urbem pertransiens, infregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:2)
- Qui undique machinae praesint, disponuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 21:2)
Nec mora, inter haec, machina cum omni structura sua erecta est, parietes, coenicula, cratesque illius opertae coriis taurinis, equinis et camelinis, in quibus constituti sunt milites, qui urbem impugnarent, et resistentes facilius certamine fatigarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:2)
in inferiore vero, qui machinam trahentes urbi applicarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:5)
- Quanta instantia cives a machinis forinsecus fatigentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 23:2)
omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem visos a machina desuper muros prominente, jaculis et saxis urgere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION