라틴어 문장 검색

Mane autem sole relato, populus Dei ad iterandum assultum, et ampliandum turris penetrale, animatur et armatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:1)
Tandem miles quidam illustris, de tabernaculis praedicti Roberti Northmannorum comitis exsiliens, galea opertus et lorica, et tectus clypeo, trans vallum muros imperterritus invadit, ad turrim properat, et acervos lapidum a foramine eruere nititur, et aditum saxis occupatum vacuare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:3)
Turci ergo videntes virum immobilem jam obisse, ab ipsa nefanda turri catenam projiciunt, ungues ferreos acutissimos et rapacissimos ex fabrili ingenio et opere habentem quasi hamos, quae annulo loricae exstincti militis infixa, eumdem arripiens ac retinens, cum cadavere mortuo intra moenia levatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:8)
- Quomodo Longobardus quidam novum genus machinae operatus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 69:2)
Hac ruina virorum fortium, et creberrimis damnis Christianorum, quae in assultu urbis per singulos dies patiebantur, duce Godefrido et Boemundo cunctisque principibus turbatis, et quia nullo conamine machinarum et balistarum aut impetu virium muris aliquam laesionem inferre poterant, [0431D] sed omnis labor, et virtus eorum incassum consumebatur, quidam Longobardus genere, magister et inventor magnarum artium et operum, videns miserias et strages Christianorum, ultro se obtulit praefatis principibus, quorum animum hujuscemodi solatione et promissione relevat dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:1)
«Video quia omne opus machinarum nostrarum in vanum laborat, vestrates crebra morte circa muros minuuntur, et magnis periculis vita residuorum adhuc subjacet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:2)
Nam Turci inclusi confidenter et securi a turribus et moenibus repugnant, incautos et nudos sagittis et saxis obruunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:3)
Unde quia omnem virtutem vestram sic frustrari perspexi, majestatem vestram adire et [0432A] compellare disposui, quatenus, si consiliis meis acquiescatis et aliquod laboris mei praemium a vobis consequar, Deo auxiliante, turrim hanc, quae valida et insuperabilis videtur, humi cogam procumbere sine damno et vestrorum periculo commilitonum, per quam aditus patebit ad inimicos, vobisque contrarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:5)
- De eversione immanissimae turris, et domina civitatis quomodo capta sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 71:3)
Ad unguem vero instrumento suae protectionis perducto, viri Christianorum loricati et clypeati circa machinam conglobantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:1)
Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:4)
His ita in favillam redactis et fundamentis sustentaculo deficiente, tam terrae quam lignorum aedificium vetustissimae turris resupinum in momento, noctis medio, corruens, tantum reddidit sonitum ut tonitrui fragor, omnibus somno excitatis, videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:10)
Igitur tam intolerabile pondus collapsae turris licet [0433A] repentino casu procumberet, non caementorum aut petrarum collisione, in plurimas partes dissiliit, sed quassi et corrupti per loca muri ipsius arcis jacentes rimarum laesione hiabant, aditumque, sed tamen difficilem, exhibebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:11)
In hac itaque turris ruina et contritione, uxor nobilissima Solymani vehementer exterrita, non ultra in urbis confisa praesidio, noctis in silentio, a suis in lacus flumine immissa est, ut sic navigio Christianos evaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:12)
[0433B] Turci et arcis defensores pariter, turri humi procumbente perterriti, ac matronae hujus captivitate stupefacti, et lacus enavigatione amodo desperati, suorum occisorum interius gravi imminutione desolati, longa obsidione fatigati, nec se evadere posse videntes, consilio invicem habito de vita et salute membrorum, precantur sibi parci ab exercitu Christiano, claves urbis polliciti reddere in manus imperatoris Constantinopolis, sub cujus conditione urbis primitus haereditario jure serviens habebatur, quousque injusta vi Solymanus sibi subjugatam invasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION