라틴어 문장 검색

exspersa haec fuit vera lectio, id est madefacta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6243)
in tantam autem cibi penuriam redacti erant in obsidione, ut coriis madefactis et postea frictis vescerentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65213)
C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore, sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum itionem dari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 100:2)
C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrhachi et conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 100:3)
sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 4:4)
Et par est ratio motus pilarum, quae Pulvere tormentario madefacto implentur, &, materia in flammam per foramen paulatim expirante, recedunt a regione flammae & in partem contrariam cum impetu feruntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 52:7)
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum Mecum est et madidis lapsa corona comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 633)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos Pectoraque insana plangis aperta manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 629)
Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos Mater et in cineres ultima dona tulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 934)
horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae, ut levis in madida canna palude tremit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:384)
fac madidas videat, si potes, illa genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:477)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION