라틴어 문장 검색

lustralem tum rite facem, cui lumen odorum sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, circum membra rotat doctus purganda sacerdos rore pio spargens, et dira fugantibus herbis numina purificumque Iovem Triviamque precatus trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum secum rapturas cantata piacula taedas.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:143)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
Hoc quoque maiestas augescit plena Quirini, rectores Libyae populo quod iudice pallent et post emeritas moderator quisque secures discrimen letale subit, quid Poenus arator intulerit, madidus quantum transmiserit Auster.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:59)
transtra ligant hederae, malum circumflua vestit pampinus, antennis inlabitur ebria serpens, perque mero madidos currunt saliuntque rudentes lynces et insolitae mirantur carbasa tigres.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:181)
Cunila bubula,2 et sulphur conteruntur, admixtaque amurca cum oleo atque 3 aceto incoquuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 1:4)
Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 12장 1:3)
Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis harenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 3:1)
Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 13:3)
et madido gravis unda sinu longeque secutus imber ad Aeoliam tendunt simul aequore portam.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 689:1)
farra, citum strictis alius de cautibus ignem ostendit foliis et sulphure pascit amico.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 473:1)
pone rota breviore soror densaeque sequuntur Pliades et madidis rorantes crinibus ignes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 441:1)
sub freta, semiviri nec murra corpus Achivi sed pice, sed flammis et olentis sulphure crines.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 369:1)
ille supercilium madida fuligine tinctum obliqua producit acu pingitque trementis attolens oculos;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II59)
Sed dum tota domus raeda componitur una, substitit ad veteres arcus madidamque Capenam, hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae, nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex (omnis enim populo mercedem pendere iussa est arbor et eiectis mendicat silva Camenis). in vallem Egeriae descendimus et speluncas dissimiles veris, quanto praesentius esset numen aquis, viridi si margine clauderet undas herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III4)

SEARCH

MENU NAVIGATION