라틴어 문장 검색

et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 35장 3:2)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
ea demum extudit magis conuicio quam precibus uel auctoritate, dum eum identidem per contumeliam anteambulonem fratris appellat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 2:2)
Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 18:1)
Sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 11:2)
Amicorum quoque maestitia expectationem haud parvam rei fecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 1:2)
Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 26:1)
Neque multo post, cum iam sopita odia viderentur, nova orta contentione adeo recruducrunt, ut etiam in atrox iurgium et acerba utrimque convicia prorumperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:44)
Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 23:1)
Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 11:1)
" Calumniae et convicia plurima quae in Washingtonium congesta fuerant, nullum ab eo responsum elicere unquam poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.13)
Civium, enim, dolor, conjugis liberorumque piorum, maritum vel patrem ademptum plorantium, maestitiae similis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.40)
Populi parti sapientiori consulere, plebis commodis providere, et vulgi convicia, probe agendo, contemnere ausus est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.145)
tum pueri nautis, pueris convicia nautaeingerere:
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION