라틴어 문장 검색

AlphesiboeusEffer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS53)
sed ne relictis, Musa procax, iocis Ceae retractes munera neniae, mecum Dionaeo sub antro quaere modos leviore plectro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 111)
absint inani funere neniae luctusque turpes et querimoniae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 207)
summo carmine quae Cnidon fulgentisque tenet Cycladas et Paphon iunctis visit oloribus dicetur, merita Nox quoque nenia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 286)
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est nenia, quae regnum recte facientibus offert, et maribus Curiis et decantata Camillis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 136)
somnia, terrores magicos, miracula, sagas, nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 2107)
"ergo negatum vincor ut credam miser, Sabella pectus increpare carmina caputque Marsa dissilire nenia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1710)
Ingenti eum nenia cantabatur anapaestis:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:12)
Artibus magicis fere coniugia nuptae precibus admixtis ligant.
(세네카, Hercules Oetaeus 7:44)
maius his, maius parat Medea monstrum, namque ut attonito gradu evasit et penetrale funestam attigit, totas opes effundit et quicquid diu etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat turbam malorum, arcana secreta abdita, et triste laeva congregans sacrum manu pestes vocat quascumque ferventes creat harena Libyae quasque perpetua nive Taurus cohercet frigore Arctoo rigens, et omne monstrum, tracta magicis cantibus squamifera latebris turba desertis adest.
(세네카, 메데아 11:4)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
at vos, deductae quibus est pellacia lunae et labor in magicis sacra piare focis, en agedum dominae mentem convertite nostrae, et facite illa meo palleat ore magis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 110)
DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi, et iacet exstincto laurus adusta foco;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b1)
hoc neque harenosum Libyae Iouis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos, aut si quis motas cornicis senserit alas, umbraue quae magicis mortua prodit aquis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 125)
"o utinam magicae nossem cantamina Musae!"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 428)

SEARCH

MENU NAVIGATION