라틴어 문장 검색

regnavit annos quinque, et posuit in edicto capituli octo.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 32)
Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 36)
Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:11)
Vellere nuda suo pro plumis uellera uestit, Edictumque subit, ne nisi nocte uolet.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:7)
quod utinam pari exemplo philosophiae edictum ualeret, ne qui imaginem eius temere adsimularet, uti pauci boni artifices, idem probe eruditi omnifariam sapientiae studium contemplarent, neu rudes, sordidi, imperiti pallio tenus filosophos imitarentur et disciplinam regalem tam ad bene dicendum quam ad bene uiuendum repertam male dicendo et similiter uiuendo contaminarent.
(아풀레이우스, 플로리다 7:5)
ceterum meminerant optimi magistratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis quod uolebant.
(아풀레이우스, 플로리다 16:72)
gratum esse populo, placere ordini, probari magistratibus et principibus, id - praefascine dixerim - iam quodam modo mihi obtigit.
(아풀레이우스, 플로리다 16:77)
"nam et lixas et virgas et habitum prorsus magistratui congruentem in te video."
(아풀레이우스, 변신, 1권 22:17)
iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:5)
Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia:
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:6)
His dictis applauditur, et illico me magistratus ipsum iubet corpora, quae lectulo fuerant posita, mea manu detegere.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:7)
Luctantem me ac diu renuentem praecedens facinus instaurare nova ostensione lictores iussu magistratuum quam instantissime compellunt manum denique ipsam e regione lateris fundentes in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:8)
Ecce illico etiam ipsi magistratus cum suis insignibus domum nostram ingressi talibus me monitis delenire gestiunt:
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:1)
Sic pudenter allocutus et paulisper hilare vultu renidens, quantumque poteram laetiorem me refingens, comiter abeuntes magistratus appello.
(아풀레이우스, 변신, 3권 11:1)
"Quod scelus nisi tandem desines, magistratibus te constanter obiciam."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION