라틴어 문장 검색

Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:2)
Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 5:1)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)
Licio enim transverse, quod 'limum' appellatur, qui magistratibus, inquit, praeministrabant cincti erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:3)
In magistratu, inquit, habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:1)
Sed quaerentibus nobis quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis quibus usus praesens fuisset, ut iniuria quae coram fieret arceretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 10:1)
Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:2)
Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet qui sint minores magistratus, et consulem praetoremque conlegas esse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 1:1)
Ne quis magistratus minor de caelo servasse velit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 2:2)
Quaeri igitur solet qui sint magistratus minores.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 3:1)
Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:10)
Ideo illi 'minores,' hi 'maiores' magistratus appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:11)
Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 6:1)
et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 1:2)
IDEM Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION