라틴어 문장 검색

nam verecunde dicit adsuetam manibus suis esse victoriam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4362)
aut 'aquae flumine perfundi adsuetus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4952)
nam per parenthesin dictum est 'quando iste animus est supra omnia', id est siquidem es magnanima, aut supra omnes grates et supra omne praemium quod referri potest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5092)
nam hephthemimeres quam habere creditur, in synalipham cadit, ut 'magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile'. Terentianus de hoc rarum concedam, fieri non posse negabo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1449)
adsuetumque malo ligurem id est labori, cum inculta Alpium extrema possederit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1681)
parvoque adsueta non ut urbana, quae est segnis et prodiga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4713)
sane quoniam supra ait 'magnanimosque duces', ideo in- tulit modo 'sedes statioque', quam translationem diligenter reservat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 83)
Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:1)
eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 89:5)
Nec vero audiendi, qui graviter inimicis irascendum putabunt idque magnanimi et fortis viri esse censebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:1)
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti, cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras, alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici, novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates suas consumpserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 58:1)
Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:9)
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
351 24 352 16 370 4 λύπη 348 11 v. aegritudo Maeror 370 6 magnanimus, magni animi ( fortis) 302 16 392 21 324 17 magnitudo animi 218 5 253 25 266 17 249 20 et v. fortitudo malevolentia, ἐπιχαιρεκακία 370 22 369 8 malitia 378 4 malum v. bonum summum malum dolor sec.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.121)

SEARCH

MENU NAVIGATION