라틴어 문장 검색

In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
" Venite in Bethel et impie agite, ad Galgalam et multiplicate praevaricationem; et offerte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras,
(불가타 성경, 아모스서, 4장4)
Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur?
(불가타 성경, 미카서, 2장7)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
(불가타 성경, 나훔서, 1장11)
Maledictione vos maledicti estis, quia me vos defraudatis, gens tota.
(불가타 성경, 말라키서, 3장9)
Hi vero, qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum contumeliosius agebant cum eis, qui circa Iudam erant, maledictis lacessentes et blasphemantes ac loquentes, quae fas non est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장14)
Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장10)
est confusa maledicti Timini versutia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM52)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:1)
ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime refutauit et praesentis et posterae uitae castitate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 71장 1:1)
aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent, conrumpere etiam solebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 23장 2:4)
mirum et uel praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent extitisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 39장 1:5)
et maledicta sterilis, quae non pariebat, et:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION