라틴어 문장 검색

quemme ille bonum uirum ait, cuius animi disputationem tam plene suis litteris collaudat, eum tu magiae maleficii criminis insectabere?
(아풀레이우스, 변명 94:3)
"plurimorum maleficiorum et manifestissimorum."
(아풀레이우스, 변명 101:4)
quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui:
(아풀레이우스, 변명 101:23)
sed philosophia me docuit non tantum beneficium amare, sed etiam maleficium negare magisque iudicio impertire quam commodo inseruire et quod in commune expediat malle quam quod mihi.
(아풀레이우스, 플로리다 9:39)
Apuleius uester haec omnia nouemque Musas pari studio colit, maiore scilicet uoluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est, ita ut contra in maleficiis etiam cogitata scelera, non perfecta adhuc uindicantur, cruenta mente, pura manu.
(아풀레이우스, 플로리다 20:11)
At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 26:1)
quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:2)
Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis, sufficiat vobis stipendium vestrum.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 4:22)
Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IX 1:1)
Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 3:1)
et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 6:2)
Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem, tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 14:1)
Ad ea Taurus vultu iam propemodum laetiore, delectatus enim videbatur inlecebra quaestionis, Si iam amicus, inquit, hic noster melius valeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissolvisset, me autem scis cum Stoicis non bene convenire, vel cum potius;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 6:1)
Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis, expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione tabularum obsignatione, testium intercessione, ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se sane oportere et adversarium de calumnia damnari, quod de utriusque autem vita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 8:1)
Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION