라틴어 문장 검색

et sapiunt, mea quidem sententia, Pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 260)
minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:1)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장6)
ad hoc malefici generis plurima animalia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장11)
Ad hoc in re publica multo praestat benefici quam malefici immemorem esse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장53)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
(세네카, 행복론, Liber III 24:3)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
Inscripti maleficii sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.1)
a liberato reus fit maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.4)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)
Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:6)
Quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est,' et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION