라틴어 문장 검색

nullus in ea manentibus adversari aut nocere potest.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:3)
Turci ergo retrusi cum principe suo Corbahan, moram extra portam et muros abhinc per duos dies in montanis constituerunt, arbitrantes adhuc Christianis nocere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:4)
quo et ipsi parati et cuneati occurrere possent, et minus provisis Galli nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:7)
Super his miseriis et attenuationibus nobilium procerum, mirantur solummodo hi qui nunquam huic simile audierunt, nec mala viderunt, quae in tam longo exsilio contigerunt, tam egregiis viris, sed non mirantur qui ipsum ducem Godefridum et [0512A] Robertum, principem Flandriae, ad ultimum egere rebus et equis se vidisse testati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:1)
Sed comes Reymundus, intelligens mala, quae suis circa sedentibus ac insidiis Turcorum inferebantur, moleste accepit, et hoc malum omnibus modis finire meditabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:5)
Abhinc injurias sibi a comite illatas ulciscens, insidiis omnibusque modis sociis et amicis ejusdem [0531B] comitis nocere non parcebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:7)
Ubi procul a civitate universi tabernacula sua extenderunt, ne frugibus terrae et vineis habitatorum urbis tantus noceret exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:4)
Qua relicta juxta promissionem suam ne ei exercitus noceret, peracto tantum ab hac milliari, super flumen cujusdam dulcis aquae pernoctaverunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:9)
quia dextera manu illius aculei vulnere tacto ac circumplexo, non ultra venenum per membra diffusum nocere videri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:8)
Tandem Sarraceni hoc impetu et jactu perspicientes muros graviter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac navium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et jactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:4)
Unde unanimiter intra civitatem gentiles conglobati, volatili telo sagittarum nocere duci et resistere non abstinent et per moenia dispersi peregrinos laedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:3)
Alii vero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et jacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 24:6)
quatenus sic jacula praevisa minus nocere possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:5)
- De crucifixo, cui perfidorum insania nocere non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 31:2)
sic grande incendium restinctum, ultra machinae nocere non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION