라틴어 문장 검색

Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 16 4:1)
quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 32 1:2)
Placuit aere signari omnes honores fastidiosissimi mancipii, quosque repudiasset quosque quantum ad decernentes pertinet gessit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 14:3)
unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:3)
Est enim peregrinae condicionis manumissus a peregrina.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 5 2:2)
Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:1)
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat se fore mancipii tempus in omne tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 517)
"fuge, callide serpens, exue te membris, et spiras solve latentes, mancipium Christi, fur corruptissime, vexas."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3130)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)
"hanc in lupanar trudere publicum certum est, ad aram ni caput applicat ac de Minerva iam veniam rogat, quam virgo pergit temnere virginem, omnis iuventus inruet et novum ludibriorum mancipium petet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis10)
sed quid videtur Hoc tibi mancipium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 282)
Domum, Ut mancipia haec, ita ut iussit frater, ducam ad Thaidem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3214)
' 'ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.2)
deinde, quod, si cui tam est mens illiberalis, ut obiurgatione non corrigatur, is etiam ad plagas ut pessima quaeque mancipia durabitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:1)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION