라틴어 문장 검색

Scire autem licet, integrum corpus esse, quum quotidie mane urina alba, deinde rufa est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 4:1)
Cui caput infirmum est, is, si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 1:2)
Ubi mane experrectus est, corpus ejus leniter ex oleo vetere, cum capite excepto ventre, permulceatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 6:1)
deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant p. )-(. z. hique singuli quotidie mane jejuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 8:3)
myrrhae, piperis, singulorum p. )-(. I. castorei, papaveris lacrimae, singulorum p. )-(. I. quae separatim contusa postea junguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae, bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 13:2)
Simulatque iras contuderint,mane producantur, ita ut et a tergo complures, qui sequuntur, retinaculis eos contineant, et unus cum clava salignea procedens modicis ictibus subinde impetus eorum coerceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:4)
qui si mane perfunduntur aqua frigida, rigore contracti decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:4)
Satisque est mane prius quam grex procedat in pascua;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 19:1)
Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 23:2)
Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:2)
Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque numerus capitum saepius recognosci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 3:2)
Mox cum perlatae domum fuerint, si dies supervenerit, nec aperiri nec collocari oportebit alvum, nisi vesperi, ut apes placidae mane post totius requiemnoctis egrediantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:1)
ferebatur lecticula parvulus filius velut in funebrem pompam:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장6)
elatus est in lecticula, ut ipse praescripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 22장 4:1)
in qua reputans magnitudinem aeris alieni, cum mane ad comitia descenderet, praedixisse matri osculanti fertur domum se nisi pontificem non reuersurum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION