라틴어 문장 검색

nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)
Haec ferociter iactando, postquam immissis lictoribus Valens coercere seditionem coeptabat, ipsum invadunt, saxa iaciunt, fugientem sequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 29장1)
mox omissis lictoribus Patavium concessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장6)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장3)
sed ubi Caecina praetexta lictoribusque insignis, dimota turba, consul incessit, exarsere victores:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장13)
pulsantur comites, occiditur proximus lictor, dimovere turbam ausus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장10)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)
tunc recepti in eadem castra, et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장18)
mox in castra reversus palantis captarum apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장6)
consistunt per cohortis et manipulos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장2)
ac nihilo minus permanere in magistratu et ius dicere ausus, ut comperit paratos, qui ui ac per arma prohiberent, dimissis lictoribus abiectaque praetexta domum clam refugit pro condicione temporum quieturus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 16장 1:2)
antiquum etiam rettulit morem, ut quo mense fasces non haberet, accensus ante eum iret, lictores pone sequerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 1:2)
Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:1)
legem praecipue sumptuariam exercuit dispositis circa macellum custodibus, qui obsonia contra uetitum retinerent deportarentque ad se, submissis nonnumquam lictoribus atque militibus, qui, si qua custodes fefellissent, iam adposita e triclinio auferrent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION