라틴어 문장 검색

satis beatus quisque dextram porrigit laudis rapacem, prodigam pecuniae, cuius sinistra dulce factum nesciat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium60)
"at te, quae domitis leges ac iura dedisti gentibus, instituens, magnus qua tenditur orbis, armorum morumque feros mansuescere ritus, indignum ac miserum est in religione tenenda hoc sapere, inmanes populi de more ferino quod sapiunt nullaque rudes ratione sequuntur."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권144)
Hic lupus ante rapax vestitur vellere molli:
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), VAS ELECTIONIS1)
nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra lavit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.53)
quis perfidorum credere ausit rapacem beluam, tauris paratam congredi, cessisse plumis mollibus?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.124)
"nullus, nec umquam desinam, nam si ferina inmanitas mansuescit et clementia corvos voraces mitigat, mergam cadaver fluctibus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.130)
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix - ea nec mansuescit arando nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat - tale dabit specimen:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:6)
Exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapacis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:2)
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis, et caligantem nigra formidine lucum ingressus manesque adiit regemque tremendum nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:8)
hinc apicem rapax:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 344)
nulla certior tamen rapacis Orci fine destinata aula divitem manet erum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 188)
"cervi, luporum praeda rapacium, sectamur ultro quos opimus fallere et effugere est triumphus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 412)
quem tenues decuere togae nitidique capilli, quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, quem bibulum liquidi media de luce Falerni, cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1413)
Phocaeorum velut profugit exsecrata civitas agros atque lares patrios habitandaque fana apris reliquit et rapacibus lupis, ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervos Africus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 167)
'porrectum magno magnum spectare catino vellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate27)

SEARCH

MENU NAVIGATION