라틴어 문장 검색

MATURE nunc significat propere et cito contra ipsius verbi sententiam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 2:1)
Nam et in frugibus et in pomis matura dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 4:2)
Quoniam autem id quod non segniter fiebat, mature fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatione, non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri mature dicitur, quando ea quae praeter sui temporis modum properata sunt inmatura verius dicantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 5:1)
nam P. Scipio filiam virginem habens iam viro maturam, ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probaverat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 5:1)
sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 6:3)
' Qui unum quid mature transigit, is properat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIV 3:3)
Illi autem re maturius deliberata gravem et sobriam sententiam tulerunt ex legum norma et aequitate naturali temperatam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:27)
Verum in hoc negotio universo rex se vestris gravibus et maturis consiliis permittit, in quibus acquisecere decrevit."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 19:7)
Hoc vero existimabant rem esse unius tantum aetatis et tanquam fructum iam prope maturum et cito decerpendum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:3)
Praeterea tempus nondum maturam erat, quod reges duo tunc de pace tractarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:30)
Adeo fatale est regum amicitias intimas et arctissimas citius aut tardius conversionem rotae experiri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:6)
ad illum vero transcursum ad instantias remotas et heterogeneas, per quas axiomata tanquam igne probantur, tardus omnino intellectus est, et inhabilis, nisi hoc illi per duras leges et violentum imperium imponatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:4)
Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)
Quod si quis aetate matura, et sensibus integris, et mente repurgata, se ad experientiam et ad particularia de integro applicet, de eo melius sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:1)
At nos liquorem bibimus et propinamus ex infinitis confectam uvis, iisque maturis et tempestivis, et per racemos quosdam collectis ac decerptis, et subinde in torculari pressis, ac postremo in vase repurgatis et clarificatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION