라틴어 문장 검색

Atque hoc pacto haud difficulter imaginari possimus quibus modis ac temporibus corpora in Medio quocunque regulari gyrari debebunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 17:9)
sive fluidum a superficie pressa sursum continuatum surgat perpendiculariter secundum lineam rectam, vel serpit oblique per tortas cavitates & canales, easque regulares vel maxime irregulares, amplas vel angustissimas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 19:3)
Porrò Jovis & ejus Satellitum pondera in Solem proportionalia esse quantitatibus materiae eorum, patet ex motu Satellitum quam maxime regulari;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:22)
Parvitate harum inaequalitatum & tarditate motuum fit ut motus Satellitum summè regulares reperiantur, utque Astronomi recentiores aut motum omnem Nodis denegent, aut asserant tardissimè retrogradum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:12)
Nam lux Cometarum regularis esse solet, & maxima apparere ubi capita velocissimè moventur, atque adeo sunt in Perigaeis;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 17:35)
Et si per puncta A, B, C, D, E duci intelligatur curva regularis ABCDE;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 36:4)
& cessatio in posteriore casu demonstrat regularem transmissionem lucis per coelos absque omni refractione sensibili.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:21)
Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:3)
Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata opera inter meditationem et laborem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:5)
sunt animis etiam sua nubila, crassus et aer, est glaucoma, aciem quod tegmine velet aquoso, libera ne tenerum penetret meditatio caelum neve Deum rapidis conprendat sensibus unum;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 129)
neque enim virtus ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest, quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 150:2)
nam cum sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum se exerceat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 118:2)
sed mihi longe magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, quae Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee, Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt absolutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 71:2)
dandi sunt certi quidam termini, ut contextum verborum, qui est difficillimus, continua et crebra meditatio, partes deinceps ipsas repetitus ordo coniungat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 123:1)
Sed hoc, quod liquet, firmandum et altius cotidiana meditatione Agendum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION