라틴어 문장 검색

Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:7)
Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:6)
Ille malum virus serpentibus addidit atris praedarique lupos iussit pontumque moveri, mellaque decussit foliis ignemque removit et passim rivis currentia vina repressit, ut varias usus meditando extunderet artis paulatim et sulcis frumenti quaereret herbam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:6)
Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros, sparge fimo pingui et multa memor occule terra, aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 15:1)
nam frigore mella cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:8)
Ergo apibus fetis idem atque examine multo primus abundare et spumantia cogere pressis mella favis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:6)
amisso rupere fidem constructaque mella diripuere ipsae et crates solvere favorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:9)
Si quando sedem angustam servataque mella thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum ora fove fumosque manu praetende sequaces.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:1)
hic iam galbaneos suadebo incendere odores mellaque harundineis inferre canalibus, ultro hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:5)
tonsis in vallibus illum pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:10)
unde si Parcae prohibent iniquae, dulce pellitis ovibus Galaesi flumen et regnata petam Laconi rura Phalantho ille terrarum mihi praeter omnis angulus ridet, ubi non Hymetto mella decedunt viridique certat baca Venafro, ver ubi longum tepidasque praebet Iuppiter brumas et amicus Aulon fertili Baccho minimum Falernis invidet uvis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 63)
oblivioso levia Massico ciboria exple, funde capacibus unguenta de conchis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 75)
quamquam nec Calabrae mella ferunt apes nec Laestrygonia Bacchus in amphora languescit mihi nec pinguia Gallicis crescunt vellera pascuis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 1611)
"fidis enim manare poetica mella te solum, tibi pulcher."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1926)
"ergo aut adulta vitium propagine altas maritat populos aut in reducta valle mugientium prospectat errantis greges inutilisque falce ramos amputans feliciores inserit aut pressa puris mella condit amphoris aut tondet infirmas ovis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION