라틴어 문장 검색

ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)
quos laminarum circuli tenues, apti corporis flexibus ambiebant, per omnia membra diducti, ut quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret, iunctura cohaerenter aptata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 8:2)
Frigus vero, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장15)
Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:3)
Priora in qualibet parte corporis fiunt, hoc in prominentibus membris, id est inter ungues, et alas, vel inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 74:4)
At ego, cum aut magnitudinem totius rei quasi quandam vastitatem corporis aut partium eius velut singulorum membrorum subtilitatem dispicio,vereor, ne supremus ante me dies occupet quam universam disciplinam ruris possim cognoscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 21:1)
Id procul dubio verum esse ratio nos admonet, si modo, ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri, sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:1)
Tempus erit, cum de tanto me corpore parvam longa dies faciet consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:12)
dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, et pars abrumpi corpore visa suo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 335)
aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:2)
patri sparsum que ponto corpus et Peliae senis decocta aeno membra:
(세네카, 메데아 3:13)
"mea torpor inerti membra rigore ligat, quodam mihi corpus adustum frigoris igne perit, sequimur sine fine labori instantem iuvenem;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 217)
Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:9)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi cuius corporis vehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장6)
Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION